Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
45
De Dieu


substantia perfectionis habet, nulli causæ externæ debetur ; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quæ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit ; imperfectio autem contra eandem tollit ; adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti seu perfecti, hoc est Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.

PROPOSITIO XII

Nullum substantiæ attributum potest vere concipi, ex quo sequatur, substantiam posse dividi.

DEMONSTRATIO

Partes enim, in quas substantia sic concepta divideretur, vel naturam