Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
éthique


cito fiunt, hoc est quae facile existunt, eas etiam facile perire vident, et contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his præjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturæ omnia æque facilia sint an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quæ a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quæ (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Quoad[1] res enim, quæ a causis externis fiunt, sive eæ multis partibus constent sive paucis, quicquid perfectionis sive realitatis habent, id omne virtuti causæ externæ debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causæ externæ, non autem suæ oritur. Contra, quicquid

  1. J'ajoute ici au texte de Land le mot quoad.