Haec pagina emendata et bis lecta est
50
éthique
COROLLARIUM II
Sequitur : II° rem extensam et rem cogitantem vel Dei attributa esse, vel (per Axiom. 1) affectiones attributorum Dei.
PROPOSITIO XV
Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest.
DEMONSTRATIO
Præter Deum nulla datur neque concipi potest substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quæ in se est et per se concipitur. Modi autem (per Defin. 5) sine substantia nec esse nec concipi possunt ; quare hi in |