Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
51
De Dieu


sola divina natura esse, et per ipsam solam concipi possunt- Atqui præter substantias et modos nil datur (per Axioma 1). Ergo nihil sine Deo esse neque concipi potest. Q. E. D.

SCHOLIUM

Sunt, qui Deum instar hominis corpore et mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt : sed, quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto : nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum negant. Quod etiam optime probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam et profundam, certa aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clare ostendunt, se substantiam ipsam