Pagina:Systema naturae 1735.djvu/5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


OBSERVATIONES IN REGNUM LAPIDEUM.

1. Primogenitas Terras tantummodo Glaream & Argillam nominamus, e quibus, Elementorum ope, totum Regnum Lapideum existimamus esse productum. Hinc reliqui Lapides temporis, a Creatione præterlapsi, progenies sunt.

2. Generatio Lapidum Simplicium & Aggregatorum per appositionem particularum externam fit; & si hi principio aliquo Minerali, forte salino, in humore quodam soluto, imprægnantur, Composti dicuntur. Hinc generatio in Regno Lapideo nulla ex ovo. Hinc nulla humorum per vasa circulatio, ut in reliquis Naturæ Regnis.

3. Petram omnem, vix ullâ exceptâ, e Terris originem ducere extra controversiam est. e. gr. ex Humo vegetabili palustri Schiftus, e Glarea Cos, ex Argilla Marmor.

4. Petra cum fuerit impragnata materia aliqui, refpeau ad Simplices, peregrin a, Minera dicitur. Petra vel Minera comminuta Terra nominatur ; fed non vice verfa. Terra mixta fi concrefcat Concretum dicitur. Petrificata fcepius ex Argilla in Calcem mutata oriuntur, paucis tamen exceptis.

5. Saxa, Lapides vulgatiffimos, rupium & montium plerorumque bafes, in Principio non creata fuiffe docent partes illorum conftituentes; nec omnes in Diluvio generatos fuiffe, confirmat frequens autopfia illorum Saxorum, quay indies producuntur. Si enim particula eorum con- ftitutiva: probe examinentur, Arena: proprietates , in locis adjacentibus vel fubjetis obvia , monftrant.

6. Qvartzum, c quo originem duxerit, maxime dubitarunt Mineralogi. Hinc fummus Mineralogus Excell. HENCKEL: O Silex ! Siex! quis te generavit ? Omne Qvartzum efle petram paraficicam docet autopfia ; generatur enim in cavo aliorum lapidum & inde excrefcit. Ex Aqua itaque in fiffuris lapidum retenta , exhalationibus lapideis imprxgnata , forte etiam ab aere adjuta , in fuperficie lapidis excrefcere incipit , & continuo augetur. Ita generari putamus. In fluido Aqueo primam peradtam fuiffe generationem docent vegetabilia foepius inclusa obfervata.

7. Nitrum Qvartzi noftrum, feu Cryftallum, Qvartzum effe docent proprietates omnes, excepta duritie & figura; Jiguram obtinet ipfiflimam veriflimamque Nitri; fine dubio itaque Nitro aqua primordiali lapidum admifto adfcribenda fit; duritiem etiam fuam a fale 'hocce obtinuiffe verofimile videtur.

8. Gemme itaque pretiofe pellucida , a Nitro Qyartzi, non ut verx fpecies, fed ut variationes , colore tantum diftin&a differunt. vanus qui has tanti ftimat ; ftultus qui in medicina exhibet.

9. Humus omnis ` vegetabili vel animali deftru6o oritur. Hinc quotidie augetur , fed longa die etiam in fpeciem Arena tranfit.

10. Vitriola cum duo tantum naturalia obfervamus, hinc duplices tantum Pyritas & totidem recenfemus Ochras , quarum generator eft Vitriolum; verum in his contrario modo.

11. Petrifiata plurium Au6orum recentiorum delicix & Sirenes , ad tot genera quot fpecies funt, reda&a fuere , eodem prorfus modo quo Hortulani fuas plantas difponunt , qui tot fpecies Tuliparum , Hyacinthorum, Anemonum &c. quot funt horum variationes, fingunt. Ad feptem tamen genera reduci poffunt omnia Petrificata, nec plura poffibilia funt , adeoque ftudii minus fru6uofi limites potius coardari, quam ampliari debent.

12. Lithophyta ad Regnum Vegetabile, non autem Lapideum , pertinere, docet figura , ftru6ura , generatio & analogia.

13. Artficiales lapides omnes merito excludimus , ut Cerauiam , Boracem, Armoniacum , Vitriola fa&itia &c, e. gr. Vitriolu Plumbi feu Sac- charum Saturni, per confequens Ochram piumbi feu Cerufflm , &c.

14. Apyros dixi illos lapides, qui diutissime vi ignis refiftunt & conficiendis intfrumentis Chemicis maxime idonei funt. Nihil tamen in tota rerum natura , ne Argentum quidem & Aurum ignis fummi, speculo caustico producti, vehementiam eludere potest.