Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est

100 T. LIVII

inquit; audite, fines, cujuscumque gentis sunt, nominat; audiat Fas. Ego sum publicus nuntius populi romani juste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit. Peragit deinde postulata : inde Jovem testem facit : Si ego injuste impieque illos homines illasque res dedier nuntio populi romani mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse. Haec, quum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec, portam ingrediens, haec, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit : Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum, quicumque est, nominat, injustum esse, neque jus persolvere : sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur. Cum his nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis Patres consulebat : Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis,