Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/101

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XXXII. 101

quas res dari, fieri, salvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic, inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes? Tum ille : Puro pioque duello quaerendas censeo; itaque consentio, consciscoque. Inde ordine alii rogabantur : quandoque pars major eorum, qui aderant, in eamdem