Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXII. XXXIII. 103

eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum; moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; sequutusque morem regum priorum, qui rem romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Coelium montem Albani implessent; Aventinum novae multitudini datum; additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini : eaque causa diruendae urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremo, omni bello latino Medulliam compulso, aliquandiu ibi Marte incerto, varia victoria, pugnatum est : nam et urbs tuta munitionibus, praesidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus latinus cominus cum Ro-