Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est

104 T. LIVII

manis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connisus, Ancus acie primum vincit : inde, ingenti praeda potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Janiculum quoque adjectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset : id non muro solum, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum