110 T. LIVII
bello domique interesset; et, per omnia expertus, postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Jam filii prope puberem aetatem erant : eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit : isque primus et petisse ambitiose regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam; quum, se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum affectet : et Tatium non ex peregrino solum, sed etiam ex hoste, regem factum : et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum : se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum conjuge ac fortunis omnibus commigrasse : majorem partem aetatis ejus, qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se, quam in vetere patria vixisse; domi militiaeque sub haud poenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, romanos ritus didicisse : obsequio et observantia in regem cum omni-