Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXIV. 109

regione caeli et ejus dei nuntiam venisse : circa summum culmen hominis auspicium fecisse : levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, Urbem ingressi sunt; domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant : et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque , quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est : notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextreque obeundo officia, in familiaris amicitiae adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis