Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est

112 T. LIVII

nes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.

XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare Urbem parabat, quum sabinum bellum coeptis intervenit : adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus romanus posset. Itaque trepidatum Romae est : et primo, dubia victoria, magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclytus ea tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, Agedum, inquit, divine tu, inau-