Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXVI. 113

gura, fierine possit quod nunc ego mente concipio. Quum ille, in augurio rem expertus, profecto futuram dixisset; Atqui hoc animo agitavi, inquit, te novacula cotem discissurum. Cape haec, et perage quod aves tuae fieri posse portendunt : tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit : cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur; comilia populi,