Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXIX. XL. 119

in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse : fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud Patres plebemque, longe maximo honore Serv. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos; regnare Romae advenam, non modo civicae, sed ne italicae quidem stirpis; tamen impen-