Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est

120 T. LIVII

sius his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet : ut in eadem civitate post centesimum fere annum, quam Romulus deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat : tum commune romani nominis, tum praecipue id domus suae dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed servis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat : et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat, quam privatus : tum, Servio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eum-