Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/121

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XL. XLI. 121

dem regni haeredem facturus videbatur. Ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae, quam potuere tumultuosissime, specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt; inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Quum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit : relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehen-