Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLI. 123

sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea sequere. Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras, in novam viam versas (habitabat enim rex ad Jovis Statoris), populum Tanaquil alloquitur : jubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu : ferrum haud alte in corpus descendisse : jam ad se redisse. Inspectum vulnus, absterso cruore : omnia salubria esse : confidere, prope diem ipsum eos visuros. Interim Serv. Tullio jubere populum dicto audientem esse. Eum jura redditurum, obiturumque alia regis munia esse. Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernìt, de aliis consulturum se regem esse similat. Itaque, per aliquot dies, quum jam exspirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit : tum demumm palam facto, et comploratione in regia