Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est

124 T. LIVII

orta, Servius, praesidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tum comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, quam privatis munire opes. Et, ne qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii liberum esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus, jam enim induciae exierant, aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et vir-