Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata est

128 T. LIVII

nes, tubicinesque, in tres centurias distributi. Undecim millibus haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit : inde una centuria facta est immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena millia aeris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris in