Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/127

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XLIII. 127

totidem centuriae et hae, eodemque discrimine aetatium, factae; nec de armis quidquam mutatum; ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriae factae : arma mutata; nihil praeter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriae triginta factae : fundas lapidesque missiles hi secum gerebant : in his accensi, cornici-