Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLIV. 133

Quirinalem Viminalemque : inde deinceps auget Esquilias : ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem : ita pomoerium profert. Pomoerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant : ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani appellarunt : et in urbis incremento sem-