Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/135

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER l. CAP. XLV. 135

num Dianae populi latini cum populo romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum jam ex omnium cura Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri famìlìae dicitur, miranda magnitudine ac specie. Fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est : et cecinere vates, cujus civitatìs eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae, et ante aram statuit. Ibi antistes romanus, quum eum magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi, Sabinum ita alloquitur : Quidnam tu, hospes, paras, inquit, inceste sacrificium Dianae facere? Quin tu ante vivo perfunderis flumine? Infima valle praefluit Tiberis. Religione ta-