Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina emendata est

138 T. LIVII

eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. Celerìter adolescentem suae temeritatis implet. Lucius Tarquinius et Tullia minor prope continuatis funeribus, quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante.

XLVII. Tum vero in dies infestior Tullii senectus, infestius coepit regnum esse : jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus : nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent. Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret : defuisse, qui se regno dignum putaret : qui meminisset se esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quam sperare, regnum mal-