Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/139

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLVII. 139

let. Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello : sin minus, eo nunc pejus mutata est res, quod isthic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tii ab Corintho, ne ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna molliri necesse est. Dii te penates, patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. Devolvere retro ad stirpem, fratri similior, quam patri. His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest : si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maxime gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes : tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere : postremo, ut jam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in fo-