Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

18 T. LIVII

fuerit Ascanius, an major, quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternae fugae, quem Iulum eumdem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus, certe natum Aenea constat, abundante Lavinii multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri, seu novercae, reliquit : novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quae, ab situ porrectae in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, mo-