Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/19

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. III. 19

vere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Aenean Silvium creat : is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius,