Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. IV. 21

partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant : sacerdos vincta in custodiam datur; queros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis; nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis, et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat : ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie,