Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/22

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


22 T. LIVII

ubi nunc ficus Ruminalis est, Romularem vocatam ferunt, pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse : eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt : ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam; vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit aetas,