LIBER I. CAP. V.
agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes filerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem, aperiri noluerat : necessitas prior venit : ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Renium haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eo demum pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum, nec enim erat ad vim apertam par, sed aliis