Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


24 T. LIVII

Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerit loca, solenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lycaeum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri : inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum praedas