Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. VI. VII. 27

cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio; quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; jamque, nuntiato augurio, quum duplex