Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


28 T. LIVII

numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat : tempore illi praecepto; at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur : ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros : inde ab irato Romulo, quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea, interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus : condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit : sacra Diis aliis albano ritu, graeco