Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. VII. 29

Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet.