Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/31

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. VII. 31

magis quam imperio regebat loca : venerabilis vir miraculo literarum, rei nova : inter rudes artium homines; venerabilior divinitate eredita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant : is tum Evander, concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen patremque ac patriam accepit, Jove nate, Hercules, salve, inquit : te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules