Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

32 T. LIVII

data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclytae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad caeteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas aetates fuerunt : donec, tradito servis publicis solenni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex