Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. IX. 37

mulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent : Urbes quoque, ut caetera, ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini romanae et deos adfuisse, et non defuturam virtutem : proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id emim demum compar connubium fore. Aegre id romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit : cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestrì solennes : Con-