Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


38 T. LIVII

sualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet : quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis : signoque dato, juventus romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellente, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Talassii cujusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cui-