Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER 1. CAP. IX. X. 39

nam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum. Inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, moesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cujus ad solenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor : sed ipse Romulus circuibat, docebatque patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent amimos. Saepe ex injuria postmodum gratiam ortam : eoque melioribus usuras viris, quod annixurus pro se quisque sit, ut, quumm suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore : quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant. At raptarum parentes tum maxime sordida veste, lacrymisque, et querelis civitates concitabant. Nec domi, tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum : et legationes eo, quod maximum Tatii nomen