Haec pagina emendata est
LIBER I. CAP. XII. 45
deum hominumque, hinc saltem arce hostes : deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste; hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monimentum sit posteris, tua praesenti ope servatam Urbem esse, voveo. Haec precatus, veluti si sensisset auditas preces, Hinc, inquit, Romani, Jupiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet. Restitere Romani, tanquam caelesti voce jussi : ipse ad primores Romulus provolat. Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est : nec procul jam a porta Palatii erat, clamitans Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes : jam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum haec gloriantem,