Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/46

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


46 T. LIVII

cum globo ferocissimorum juvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettus pugnabat : eo pelli facilius fuit : pulsum Romani persequuntur : et alia romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit : adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant praelium, sed res romana erat superlor.

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique re-