Haec pagina emendata est
48 T. LIVII
Romulo ipsi fecit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, aetate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt, Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.