Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/47

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XIII. 47

spergerent : ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras : nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus, quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus. Movet res tum multitudinem, tum duces : silentium et repentina fit quies. Inde ad foedus faciendum duces prodeunt : nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt : regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita geminata Urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monimentum ejus pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes