Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

50 T. LIVII

quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Juventute armata immissa, vastatur agri, quod inter Urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur : tumultusque repens, ex agris in Urbem illatus, pro nuntio fuit. Excitus Romulus, neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat, exercitum educit : castra a Fidenis mille passuum locat : ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna