Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XIV. XV. 51

causam minus mirabilem dedit : et quum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad Iocum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant : ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt : multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante sequuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti : haerens in terga Romanus, priusquam fores portarum objicerentur velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Veientium animi et consanguinitate, nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt, et quod ipsa propinquitas loci, si romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimu-