Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XV. XVI. 53

mis : trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in pace, habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque, tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit , ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, velut orbitatis metu icta, moestum aliquandiu silentium