Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

52 T. LIVII

labat. In fines romanos excucurrerunt, populabundi magis, quam justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes, Veios rediere : romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque, Tiberim transit. Quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus rex romanus vicit : persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit : agros rediens vastat, ulciscendi magis, quam praedae studio. Eaque clade, haud minus quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos inducim datae. Haec ferme, Romulo regnante, domi militiaeque gesta : quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae : ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit, quam Patribus; longe ante alios acceptissimus militum ani-