Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XVI. XVII. 55

inquit, Romanis, Caelestes ita velle, utmea Roma caput orbis terrarum sit : proinde rem militarem colant : sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis romanis resistere posse. Haec, inquit, loquutus, sublimis abiit. Mirum, quantum illi viro, nuntianti haec, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. Necdum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones : inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, liberta-