Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

56 T. LIVII

tis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. Decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat. Quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat : annuumque intervallum regni fuit : id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, Interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos : nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent juris, quam detinerent. Decreverunt enim, ut, quum populus