Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXII. XXIII. 71

dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

XXIII. Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit : quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant : fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit : in his castris Cluilius albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum nu-