Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/70

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


70 T. LIVII

tus, undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex albano agro, Albani ex romano praedas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent : satis sciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta : excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant : haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi omnium ignari, primum purgando terunt tempus : se invitos quidquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi : res repetitum se venisse : ni reddantur, bellum indicere jussos. Ad haec Tullus : Nuntiate, inquit, regi vestro, regem romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus